- EFFRACTOR
- EFFRACTORapud Firmicum Astronom l. 4. c. 50. qui cum Effractoribus vel furibus conscientiam iungunt: plenius Effr actor domorum, apud eundem l. 6. c. 3. Famosos domorum effr actores reddet, et qui armati gladio quiescentibus hominibus et patrimonii iacturam et vitae discrimen infligant: integre, domos qui effringit noctibus, apud Arnob. l. 2. Graece Θυρεπανοίκτης: Latine porro Effractarius quoque et molliori nomine Apertulanus, quod genus hominis, ex verbis inprimis ultimis Firmici clarum, Cuius criminis cognitio ad Praefectum Vigilum pertinebat, Paulus in l. 3. ff. de Officio Praef. Vig. poena fuit mors, etiam ἐπ᾿ αὑτοφώρῳ infligenda, ex Lege sacra, et Tabb. XII. Nocturnum furem quoquo modo etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.